Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam publicas inimicitias et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret.

nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur.

alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris Campanorum.

Vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri.

Laevinus Campanos iure iurando a Flacco adactos, quinto die, quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit.

hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis secutisque Romam, praebuit speciem dolentis duarzum clarissimarum urbium excidio ac celeberrimis viris victos bello accusatores in urbem adducentia.

de re publica tamen primum ac de provinciis ambo consules ad senatum rettulere.

ibi Laevinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit:

Philippum, inferentem bellum Aetolis, in Macedoniam retro ab se conpulsum ad penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem.

326
haec de se deque provincia, cui praefuerat, consul.

tum de provinciis communis relatio fuit. decrevere patres, ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem, cui T. Otacilius praefuisset, Siciliamque provinciam cum L. Cincio praetore obtineret.