Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

interrupit hos sermones nocte, quae pridie Quinquatrus fuit, pluribus simul locis circa forum incendium ortum.

eodem tempore septem tabernae, quae postea quinque, et argentariae, quae nunc novae appellantur, arsere;

conprehensa postea privata aedificia — neque enim tum basilicae erant — , conprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium.

aedis Vestae vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt.

nocte ac die continuatum incendium fuit; nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent. itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit,

qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem.

eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servus — Manus ei nomen erat — indicavit dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles Campanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id incendium fecisse vulgoque facturos alia, ni conprendantur.

conprehensi ipsi familiaeque eorum. et primo elevabatur index indiciumque: pridie eum verberibus castigatum ab dominis discessisse, per iram ac levitatem ex re fortuita crimen commentum;

ceterum ut coram coarguebantur, et quaestio ex ministris facinoris foro medio

325
haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est. indici libertas data et viginti milia aeris.

consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrinis, ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent.

Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam publicas inimicitias et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret.