Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diram execrationem in popularis, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt

precatique simul Epirotas sunt, ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contegerent adicerentque humatis titulum:

“hic siti sunt Acarnanes, qui adversus vim atque iniuriam Aetolorum pro patria pugnantes occubuerunt.”

per haec incitatis animis castra in extremis finibus suis obvia hosti posuerunt. nuntiis ad Philippum missis, quanto res in discrimine esset,

323
omittere Philippum id, quod in manibus erat, coegerunt bellum per deditionem recepta et prospero alio successu rerum.

Aetolorum impetum tardaverat primo coniurationis fama Acarnanicae, deinde auditus Philippi adventus regredi etiam in intimos coegit fines.

nec Philippus, quamquam, ne opprimerentur Acarnanes, itineribus magnis ierat, ultra Dium est progressus. inde, cum audisset reditum Aetolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.

Laevinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promunturio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit, ut praesto ibi Scopas Aetolique essent.

sita Anticyra est in Locride laeva parte sinum Corinthiacum intranti.

breve terra iter eo, brevis navigatio ab Naupacto est. tertio ferme post die utrimque oppugnari coepta est. gravior a maria oppugnatio erat, quia et tormenta machinaeque omnis generis in navibus erant, et Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Aetolis traditur, praeda ex pacto Romanis cessit.

litterae interea Laevino redditae consulem eum absentem declaratum, et successorem venire P. Sulpicium. ceterum diuturno ibi morbo inplicitus serius spe omnium Romam venit. M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset,

senatum eo die moris modo causa habuit, professus nihil se absente conlega neque de re publica neque de provinciis acturum.

scire se frequentis Siculos prope urbem in villis obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romae crimina edita ficta ab inimicis vulgare,

ut, ni simularent aliquem sibi timorem absente conlega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. ubi quidem conlega venisset, non passurum quicquam prius agi, quam ut Siculi in senatum introducantur.

dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitur, ut quam questum de se Romam venirent;

324
eundem litteris falsis urbem inplesse, bellum in Sicilia esse, ut suam laudem minuat.

moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit; ac prope : iustitium omnium rerum futurum videbatur, alter consul ad urbem venisset.

otium, ut solet, excitavit plebis rumores: belli diuturnitatem et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur,

et consules bellicosos ambo viros acresque nimis et feroces creatos, qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare civitatem forent passuri.