Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit, isque Laevino successit.

Fulvius Romam comitiorum causa cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consoles dixit.

cum ad lManlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit petitque,

ut pauca sua verba audiret centuriamque, quae tulisset suffragium, revocari iuberet.

erectis omnibus expectatione, quidnam esset, oculorum valetudinem excusavit: impudentem et gubernatorem et imperatorem esse,

qui cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi.

proinde, si videretur ei, redire in suffragium iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli, quod in Italia sit, temporumque rei publicae.

vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses invaserint prope moenia Romana. post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare

319
eosdemque consules dicturos esse,

tum “neque ego vestros” inquit “mores consul ferre potero, neque vos imperium meum. redite in et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium Hannibalem esse.”

tum centuria et auctoritate mota viri et admirantium circa fremitu petiit a consule, ut seniorum citaret: