Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedavit et civitates omnis, quae defecerant. in dicionem redegit atque ex iis Murgentiam Hispanis, quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto, attribuit.

consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit, isque Laevino successit.

Fulvius Romam comitiorum causa cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consoles dixit.

cum ad lManlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit petitque,

ut pauca sua verba audiret centuriamque, quae tulisset suffragium, revocari iuberet.

erectis omnibus expectatione, quidnam esset, oculorum valetudinem excusavit: impudentem et gubernatorem et imperatorem esse,

qui cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi.

proinde, si videretur ei, redire in suffragium iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli, quod in Italia sit, temporumque rei publicae.