Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Moerico Hispanisque, qui cum eo transierant, urbs agerque in Sicilia ex iis, qui a populo Romano defecissent, iussa dari.

id M. Cornelio mandatum, ut, is ubi ei videretur, urbem agrumque eis adsignaret. in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem erat, quadringenta iugera agri decreta.

profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit.

318
ad eos Murgentia et Ergetium urbes defecere. secutae defectionem earum Hybla et Macella sunt et ignobiliores quaedam aliae.

et Numidae praefecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant.

super haec exercitus Romanus iratus, partim; quod cum imperatore non devectus ex provincia esset. partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat.

inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedavit et civitates omnis, quae defecerant. in dicionem redegit atque ex iis Murgentiam Hispanis, quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto, attribuit.

consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit, isque Laevino successit.

Fulvius Romam comitiorum causa cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consoles dixit.

cum ad lManlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit petitque,

ut pauca sua verba audiret centuriamque, quae tulisset suffragium, revocari iuberet.

erectis omnibus expectatione, quidnam esset, oculorum valetudinem excusavit: impudentem et gubernatorem et imperatorem esse,