Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hic mos, quem per omnem vitam servabat, consulto seu temere vulgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse,

rettulitque famam in Alexandro Magno prius vulgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutasn repente atque ex oculis elapsam.

his miraculis ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi.

multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.

ad eas copias quas ex vetere exercitu Hispania quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem milia militum et mille equites adduntur; et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est.

ita cum triginta navium classe — omnes autem quinqueremes erant — ab ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpes atque Gallicam sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca — oriundi et ipsi a Phocaea sunt — , copias exposuit.

inde sequi navibus iussis Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorum — etenim legationes ad famam eius ex omni se provincia effuderant — habuit.

naves ibi subduci iussit remissis quattuor triremibus Massiliensium, quae officii causa ab domo prosecutae fuerant.

responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare coepit ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo, ut nullum ferox verbum excideret, ingensque omnibus, quae diceret, cum maiestas inesset tum fides.

profectus ab Tarracone et civitates sociorum et hiberna exercitus adiit, conlaudavitque milites, quod duabus tantis deinceps cladibus icti provinciam obtinuissent

316

nec fructum secundarum rerum sentire hosti passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent cum fide tutati essent.

Marcium secum habebat tanto honore, ut facile appareret nihil minus vereri quam ne quis obstaret gloriae suae.

successit Neroni Silanus, et in hiberna milites novi deducti. Scipio omnibus, quae adeunda agendaque erant, mature aditis peractisque Tarraconem concessit.

nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem metum.

in hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gadis, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernavit.

aestatis eius extremo qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam venit, Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus praesidi Romani,