Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit, ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda; ad quam praesidia deducerentur, suaque omnia sine fraude Poeni deportarent.

quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte, quod gravissimum exercitus erat, Hasdrubal quacumque posset evadere e saltu iussit.

data sedulo opera est, ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior tum ad evadendum per artas semitas ac difficilis esset.

ventum insequenti die ad conloquium est; sed loquendo plura scribendoque dedita opera, quae in rem non essent, die consumpto in posterum dilatum est.

addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi.

nec postero die res finem invenit. ita aliquot dies disceptando palam de legibus noctesque

313
clam e castris Carthaginiensibus absumptae. et postquam pars maior emissa exercitus erat, iam ne is quidem,

quae ultro dicta erant, stabatur, minusue ac minus cum timore simul fide decrescente conveniebat. iam ferme pedestres omnes copiae evaserant e saltu, cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit. quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem, qui in posterum diem conloquium differret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriae esse.

ne tum quidem fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit.

hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, vacuaque hostium castra conspexerunt Romani.

tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens, ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie;

sed hostis detrectabat pugnam. levia tamen proelia inter extremum Punicum agmen praecursoresque Romanorum fiebant.