Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

confessio expressa hosti, quanta vis Romanis ad expetendas poenas ab infidelibus sociis et quam nihil in Hannibale auxili ad receptos in tuendos esset.

Romani patres perfuncti, quod ad Capuam attinebat, cura C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat, sex milia peditum et trecentos equites, quos ipse legisset, et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt.

eum exercitum Puteolis in naves Nero in Hispaniam transportavit. cum Tarraconem navibus venisset expositisque ibi copiis et navibus subductis socios quoque navalis multitudinis causa armasset,

profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti. Fonteio et L. Marcio accepit. inde pergit: ad hostis ire.

Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides atros castra habebat; in Ausetanis is locus est inter oppida Iliturgim et Mentissam. huius saltus fauces Nero insedit.

Hasdrubal, cum in arto res esset, misit, qui promitteret, si inde emissus foret, se omnem exercitum ex Hispania deportaturum.

quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit, ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda; ad quam praesidia deducerentur, suaque omnia sine fraude Poeni deportarent.

quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte, quod gravissimum exercitus erat, Hasdrubal quacumque posset evadere e saltu iussit.

data sedulo opera est, ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior tum ad evadendum per artas semitas ac difficilis esset.