Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum litterae lectae senatusque consultum serum ad impediendam rem actam, quae summa ope adproperata erat, ne impediri posset.

consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbar, nomine inclamavit et, cum mirabundus, quidnam sese vellet,

resedisset Flaccus, “me quoque” inquit “iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem, quam ipse es, virum abs te occisum esse.”

cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret,

tum Vibellius “quando quidem” inquit “capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est, quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta.”

atque ita gladio, quem veste texerat, per adversum pectus transfixus ante pedes imperatoris moribundus procubuit.

quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuae quidam tradunt.

hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte venisse Cales neque sua manu interfectum, sed cum inter ceteros ad palum deligatus quiritaret, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae vociferabatur, silentium fieri Flaccum iussisse;

tum Tauream illa, quae ante memorata sunt, dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam

311
pari ad virtutem occidi; sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse: “lictor, viro forti adde virgas et in eum primum lege age.”