Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

satiatis vino ciboque poculum idem, quod mihi datum fuerit circumferetur: ea potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis, oculos, auris a videndis audiendisque omnibus acerbis indignisque, quae manent victos, vindicabit. parati erunt, qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant.

haec una via et honesta et libera ad mortem. et ipsi virtutem mirabuntur hostes, et Hannibal fortis socios sciet ab se desertos ac proditos esse.”

hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt, quam forti animo id, quod probabant, exsequi potuerunt:

maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque.

Vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum secuti sunt epulatique cum eo et, quantum facere potuerant alienatis mentibus vino ab imminentis sensu mall, venenum omnes sumpserunt;

inde misso convivio dextris inter se datis ultimoque conlacrimantes suum patriaeque casum alii, ut eodem rogo cremarentur, manserunt, alii domos digressi sunt.

cibis vinoque venae minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt: itaque noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius, quam aperirentur hostibus portae, expirarunt.

postero die porta Iovis quae adversus castra Romana erat, iussu proconsulis aperta est. ea intromissa

309
legio una et duae alae cum C. Fulvio legato.

is cum omnium primum arma telaque, quae Capuae erant, ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis, ne quis exire aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit.

quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent. auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta.

senatores quinque et viginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat.

de supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat: facilis impetrandae veniae Claudius, Fulvio durior sententia erat.

itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat: