The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnis copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detrectavere.

instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum, in qua urbs Roma victori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit, ut vix armis retentis in castra sese receperint nullius rei minore quam hostium metu.

et postero die eodem loco acies instructas eadem diremit.

ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in religionem ea res apud Poenos versa est, auditaque vox Hannibalis fertur, potiundae sibi urbis Romae modo mentem non dari, modo fortunam.

minuere etiam spem eius duae aliae, parva magnaque, res: magna illa, quod, cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet, milites

304
sub vexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit; parva autem,

quod per eos dies eum forte agrum, quo ipse castra haberet, venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captivo est.

id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli, quod ipse bello captum possideret haberetque, inventum Romae emptorem, ut extemplo vocato praecone tabernas argentarias, quae circa forum Romanum essent, iusserit venire.

his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis.

Capenates aliique qui accolae eius erant, primitiae frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. iis omnibus donis tum spoliatum templum. aeris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi.

huius populatio templi dubia inter scriptores est. Coelius Romam euntem ab Ereto devertisse eo Hannibalem tradit iterque eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur;

ex Campania in Samnium, inde in Paelignos pervenisse praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse, inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum venisse.

neque ibi error est, quod tanti ducistantique exercitus vestigia intra tam brevis aevi memoriam potuerint confundi — isse enim ea constat — , tantum id interest,

veneritne eo itinere ad urbem, an ab urbe in Campaniam redierit.