Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ea res tantum tumultum ac fugam praebuit, ut, nisi castra Punica extra urbem fuissent, effusura se omnis pavida multitudo fuerit; tunc in domos atque in tecta refugiebant vagosque in viis suos pro hostibus lapidibus telisque incessebant.

nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque, quae repentinus pavor in urbem compulerat.

equestre proelium secundum fuit, summotique hostes sunt. et quia multis locis comprimendi tumultus erant, qui temere oriebantur, placuit omnes, qui dictatores, consules censoresve fuissent, cum imperio esse, donec recessisset a muris hostis.

et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique.

postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnis copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detrectavere.

instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum, in qua urbs Roma victori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit, ut vix armis retentis in castra sese receperint nullius rei minore quam hostium metu.

et postero die eodem loco acies instructas eadem diremit.

ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in religionem ea res apud Poenos versa est, auditaque vox Hannibalis fertur, potiundae sibi urbis Romae modo mentem non dari, modo fortunam.

minuere etiam spem eius duae aliae, parva magnaque, res: magna illa, quod, cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet, milites

304
sub vexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit; parva autem,

quod per eos dies eum forte agrum, quo ipse castra haberet, venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captivo est.