Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis quarta vigilia noctis signa movit praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit,

ut discurrerent circa vias

246
perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret;

praegressos retraherent, obvios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit et ne ibi quidem denuntiato,

quo pergerent, , convocatos milites monuit, via omnes irent nec deverti quemquam aut excedere ordinem agminis paterentur et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum, quae vellet agi.

eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.

ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus, quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem;

in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est, ut contra pro fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non movisse.

Hannibal concubia nocte movit. dux Philemenus erat cum solito captae venationis onere; ceteri proditores ea, quae composita erant, expectabant.

convenerat autem, ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal.

ea mediterranea regio est orientem spectans, busta aliquantum intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; extinctae deinde utrimque flammae sunt.

Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit.

Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet, ut, quo res postulet, occurrere libero campo possint. et Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat.

nota vox eius et familiare signum cum excitasset vigilem, dicente vix grandis bestiae onus, portula aperitur.

inferentes aprum

247
duos iuvenes secutus ipse cum expedito venatore vigilem incautius miraculo magnitudinis in eos, qui ferebant, versum venabulo traicit.

ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit. inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt.

tum duo milia Gallorum Poenus in tres divisa partis per urbem dimittit Tarentinosque ducessinglis partibus addit binos. itinera quam maxume frequentia occupari iubet,

tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci. sed ut fieri id posset, praecipit iuvenibus Tarentinis, ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.