Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ubi iam eo consuetudinis adducta res est, ut, quocumque noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendae rei Hannibali visum est.

tridui viam aberat; ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco stativa eum tam diu habere, aegrum simulabat.

Romanis quoque, qui in praesidio Tarenti erant, suspecta esse iam segnis eius desierat.

ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis quarta vigilia noctis signa movit praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit,

ut discurrerent circa vias

246
perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret;

praegressos retraherent, obvios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit et ne ibi quidem denuntiato,

quo pergerent, , convocatos milites monuit, via omnes irent nec deverti quemquam aut excedere ordinem agminis paterentur et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum, quae vellet agi.

eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.

ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus, quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem;

in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est, ut contra pro fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non movisse.