The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit: senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse.

eae litterae ad novos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus,

militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantis deseruissent, senatum nihil videre cur res publica committenda esset.

si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur, hostis in terra Italia esset.

deinde a praetore de senatus sententia

244
plebique scitu sunt habita, quibus creati quinqueviri muris et turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis alteri reficiendis aedibus Fortunae

et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant. —

tempestates foedae fuere: in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit. tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati;

murus turresque quaedam Cumis non ictae modo fulminibus sed etiam decussae. Reate saxum ingens visum volitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis.

horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit; et per aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt; et per eosdem dies sacrum novemdiale fuit.

cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius intervenit.

Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romae cum esset, vir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere videbatur, patientis, aditum sibi ad obsides Tarentinos et Thurinos invenit.

custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec civitatibus eorum fallere Romanos expediebat.

hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit.

luce prima volgata per urbem fugai est, missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnis retraxerunt. deducti in comitium virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.