Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quamquam quod ob meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis, aut suscensetis?
ambo mihi consules et universum senatum intueri videor, cum te, M. Marcelle, intueor, quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicae et nostra fortuna esset.
sine, quaeso, priusquam de condicione nostra queror, noxam, cuius arguimur, nos purgare si non deum ira nec fato, cuius lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cuius tandem ea culpa fuit?
equidem miles nihil umquam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias ab senatu actas, quod non desperaverit de re publica cui post fugam a Cannis per omnes annos imperium.
ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum habuimus, honores petere et gerere et provincias obtinere audivimus.
an vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in haec villa capita saevire libet? et consuli primoribusque aliis civitatis fugere, cum spes alia nulla esset, turpe non fuit;
milites utique morituros in aciem misistis? ad Alliam prope omnis exercitus fugit; ad Furculas Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam:
tamen tantum afuit ab eo, ut ulla ignominia iis exercitibus quaereretur, ut et urbs Roma per eum exercitum, qui ab Allia Veios transfugerat,
reciperaretur, et Caudinae legiones, quae sine armis redierant Romam, armatae remissae in Samnium eundem illum hostem sub iugum miserint, qui hac sua ignominia laetatus fuerat.
Cannensem vero quisquam exercitum fugae aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest, nisi quem hostis caedendo fessus reliquit?
cum captivis redemptio negabatur, nos vulgo homines laudabant, quod rei publicae nos reservassemus, quod ad consulem Venusiam redissemus, et speciem iusti exercitus fecissemus;
nunc deteriore condicione sumus, quam apud patres nostros fuerant captivi. quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque, in quo tenderent in castris, est mutatus, quae tamen semel navata rei publicae opera et uno felici proelio recuperarunt:
nemo eorum relegatus in exilium est, nemini spes emerendi stipendia adempta, hostis denique est datus, quo dimicantes aut vitam semel ignominiam finirent; —
nos, quibus, nisi quod commisimus, ut quisquam ex
ubi senescamus in exilio, ne qua spes, ne qua occasio abolendae ignominiae, ne qua placandae civium irae, ne qua denique bene moriendi sit. neque ignominiae finem
nec virtutis praemium petimus; modo experiri animum et virtutem exercere liceat. laborem et periculum petimus, ut virorum, ut officio fungamur.
bellum in Sicilia iam alterum annum ingenti dimicatione geritur; urbes alias Poenus, alias Romanus expugnat;
peditum equitum acies concurrunt; ad Syracusas terra marique geritur res; clamorem pugnantium crepitumque exaudimus resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma habeamus. servorum legionibus Ti. Sempronius consul totiens iam cum hoste signis conlatis pugnavit; operae pretium habent libertatem civitatemque: —
pro servis saltem ad hoc bellum emptis vobis simus, congredi cum hoste liceat et pugnando quaerere libertatem. vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem?
asperrima quaeque ad laborem periculumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciundum fuit, quam primum fiat, quoniam, quidquid postea viximus, id omne destinatum ignominiae est.”