Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

plebe dimissa senatus vocatur et consules referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum:

M. Furium Camillum, cuius exilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis civibus passum esse;

decemviros ante eum, quorum legibus ad eam diem viverent, multos postea principes civitatis indicium de se populi passos:

Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet.

nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse

240
homines nisi patientiam magstratuum, quod cesserint in praesentia furori atque audaciae paucorum vincique se ac populum Romanum passi sint et comitia,

quae reus vi atque armis erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint.

haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset,

confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt. Postumius vadibus datis non adfuit.

tribuni rogaverunt plebesque ita scivit, si M. Postumius ante kal. Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, videri eum in exilio bonaque eius venire, ipsi aqua et igni placere interdici.

singulis deinde eorum, qui turbae ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades poscere coeperunt.

primo non dantis, deinde eos, dare possent, in carcerem coiciebant; cuius rei periculum vitantes plerique in exilium abierunt.

hunc fraus publicanorum, deinde fraudem audacia protegens exitum habuit.

comitia inde maximo creando sunt habita. ea comitia novus pontifex M. Cornelius Cethegus habuit.

tres ingenti certamine petierunt, Q. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et P. Licinius Crassus, qui aedilitatem curulem petiturus erat.

hic senes honoratosque iuvenis in eo certamine vicit. ante hunc intra centum annos et viginti nemo praeter P. Cornelium Calussam pontifex maximus creatus fuerat, qui sella curuli non sedisset.

consules dilectum cum aegre conficerent quod inopia iuniorum non facile in utrumque, ut et novae urbanae legiones et supplementum veteribus scribere tum,

sufficiebat, senatus absistere eos incepto vetuit et

241
binos creari iussit, alteros qui citra, alteros qui ultra lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et,

si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi nondum militari aetate essent, milites facerent.

tribuni plebis, si iis videretur, ad populum ferrent, ut, qui minores annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent, ac si annorum aut maiores milites facti essent.