Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quamquam, etiamsi quis ex ea caede effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut praevenire nuntius cladis non posset.

ibi vero, quo longius ab hoste aberant, et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.

cum his tam securis solutisque Romani calentes adhuc ab recenti pugna ferocesque victoria proelium ineunt. itaque nequaquam resisti in portis potuit. intra portas concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto atrox proelium oritur.