Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita medio itinere intercepto ceterae copiae silenti agmine ad proximos hostis, ductae, et, cum statio nulla pro portis neque in vallo custodiae essent, velut in sua castra nullo usquam obsistente penetravere.

inde signa canunt et tollitur clamor. pars semisomnos hostis caedunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars portas occupant, ut fugam intercludant.

hostes simul ignis, clamor, caedes velut alienatos sensibus nec audire nec providere quicquam sinunt.

incidunt inermes inter catervas armatorum. alii ruunt ad portas, alii obsaeptis itineribus super vallum saliunt.

et ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt, ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumventi caesique ad unum omnes sunt;

quamquam, etiamsi quis ex ea caede effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut praevenire nuntius cladis non posset.

ibi vero, quo longius ab hoste aberant, et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.

cum his tam securis solutisque Romani calentes adhuc ab recenti pugna ferocesque victoria proelium ineunt. itaque nequaquam resisti in portis potuit. intra portas concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto atrox proelium oritur.

diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa indicium alterius cladis

287
poenis atque inde pavorem iniecissent.

hic terror in avertit omnis; effusique, qua iter est, nisi quos caedes oppressit, exuuntur castris. ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii.

ad triginta septem milia hostium caesa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem vertit, captos ad mille octingentos triginta, praedam ingentem partam;

in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta septem cum imagine Barcini