Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa indicium alterius cladis

287
poenis atque inde pavorem iniecissent.

hic terror in avertit omnis; effusique, qua iter est, nisi quos caedes oppressit, exuuntur castris. ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii.

ad triginta septem milia hostium caesa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem vertit, captos ad mille octingentos triginta, praedam ingentem partam;

in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta septem cum imagine Barcini

Valerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem milia caesa hostium; altero proelio eruptione pugnatum cum Hasdrubale, decem milia occisa, quattuor milia trecentos triginta captos.

Piso quinque milia hominum, cum Mago cedentis nostros effuse sequeretur, caesa ex insidiis scribit.

apud omnis magnum nomen Marcii ducis est. et verae gloriae eius etiam miracula addunt: flammam ei contionanti fusam e capite sine ipsius sensu cum magno pavore circumstantium militum;

victoriae eius de Poenis usque ad incensum Capitolium fuisse in templo clipeum Marcium appellatum cum imagine Hasdrubalis. —

quietae deinde aliquamdiu in Hispania res fuere utrisque post tantas in vicem acceptas inlatasque clades cunctantibus periculum summae rerum facere.

dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset, ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque, quibus abundabant Syracusae, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure;

ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque huic sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum, quod a Marcello eximie ornatum est, vertit.

visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a. M.

288
Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.

legationes omnium ferme civitatium Siciliae ad eum dispar ut causa earum, ita condicio erat. qui ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt.

erant tamen parvae reliquiae belli circa Agrigentum Romanis, et Hanno duces reliqui prioris belli et tertius novus ab Hannibale in locum Hippocratis missus, Libyphoenicum generis Hippacritanus — Muttinen populares vocabant — , vir inpiger et sub Hannibale magistro omnis belli artes edoctus.

huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit,

ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia maior apud faventis rebus Carthaginiensium esset.