Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos. exploratum habeo non vigiliarum ordinem, non stationes iustas esse.

clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. tum inter torpidos somno paventisque ad necopinatum tumultum et inermis in cubilibus suis oppresses illa caedes edatur, a qua vos hesterno die revocatos aegre ferebatis.

scio audax videri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento, cuius praetervolat opportunitas, cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras.

unus exercitus in propinquo est, duo haud procul absunt; nunc adgredientibus spes aliqua est; et iam temptastis vestras atque illorum vires.

si diem proferimus et hesternae eruptionis fama contemni desierimus, periculum est, ne omnes duces, omnes copiae conveniant. tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium, quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit?

ut dividendo copias periere duces nostri, ita separatim ac divisi opprimi possunt hostes. alia belli gerendi via nulla est. proinde nihil praeter noctis proximae opportunitatem expectemus.

ite deis bene iuvantibus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis, quo vestra tutati estis.” laeti et audiere ab novo duce novum consilium,

286
et, quo audacius erat, magis placebat. reliquum expediendis armis et curatione corporum et maior pars noctis quieti data est. quarta vigil movere.

erant ultra proxuma castra sex milium distantes aliae copiae Poenorum. valles cava intererat, condensa arboribus. in huius silvae medio ferme spatio cohors Romana arte Punica abditur et equites.

ita medio itinere intercepto ceterae copiae silenti agmine ad proximos hostis, ductae, et, cum statio nulla pro portis neque in vallo custodiae essent, velut in sua castra nullo usquam obsistente penetravere.

inde signa canunt et tollitur clamor. pars semisomnos hostis caedunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars portas occupant, ut fugam intercludant.

hostes simul ignis, clamor, caedes velut alienatos sensibus nec audire nec providere quicquam sinunt.

incidunt inermes inter catervas armatorum. alii ruunt ad portas, alii obsaeptis itineribus super vallum saliunt.