Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haud segniter inde duces Poeni fortuna usi confestim e proelio vix necessaria quiete data militibus ad Hasdrubalem Hamilcaris citatum agmen rapiunt non dubia spe, cum se conianxissent, debellari posse.

quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque victoria recenti laetos gratulatio ingens facta imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro

280
haud dubia parem victoriam expectantes.

ad nondum quidem fama tantae cladis pervenerat, sed maestum quoddam silentium erat et tacita divinatio qualis iam praesagientibus animis inminentis esse solet.

imperator ipse, praeterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione ad suspicionem acceptae cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat: quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem,

nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitur potuisse?

quo modo autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si prohibere, quo minus in unum coirent et duces et exercitus hostium, non posset, certe cum fratre coniungeret copias?

his anxius id modo esse salutare in praesens credebat, cedere inde, quantum posset; et una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum emensus est iter.

luce ut sen. serunt profectos, hostes praemissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt. ante noctem adsecuti Numidae nunc ab tergo, nunc in latera incursantes consistere coegerunt ac tutari agmen;

quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres: copiae adsequerentur.