The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum maius ab novo hoste urgebat.

Masinissa erat iuvenis, eo tempore socius Carthaginiensium, deinde clarum potentemque Romana fecit amicitia. is tum cum equitatu Numidarum

et advenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus aderat,

ut non vagos tantum procul a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet, sed ipsis obequitaret castris invectusque in medias saepe omnia ingenti tumultu turbaret.

noctibus quoque saepe incursu repentino in portis valloque trepidatum est, nec aut locus aut tempus ullum vacuum a metu ac sollicitudine erat Romanis,

compulsique intra vallum adempto rerum omnium usu. cum prope iusta obsidio esset futuramque artiorem appareret, si se Indibilis, quem cum septem milibus et quingentis Suessetanorum adventare fama erat, Poenis coniunxisset,

279
dux cautus

et providens Scipio victus necessitatibus temerarium capit consilium, ut nocte Indibili obviam iret et, quocumque occurrisset loco, proelium consereret.

relicto igitur modico praesidio in castris praepositoque Ti. Fonteio legato media nocte profectus cum obviis hostibus manus conseruit.

agmina magis acies pugnabant, superior tamen, ut in tumultuaria pugna, Romanus erat. ceterum et equites Numidae repente, quos fefellisse se dux ratus erat, ab lateribus circumfusi magnum terrorem intulere,

et contracto adversus Numidas certamine novo tertius insuper advenit hostis, duces Poeni adsecuti ab tergo iam pugnantis; ancepsque proelium Romanos circumsteterat incertos, in quem potissimum hostem quamve in partem conferti eruptionem facerent.

pugnanti hortantique imperatori et offerenti se, ubi plurimus labor erat, latus dextrum lancea traicitur; cuneusque is hostium, qui in confertos circa ducem impetum fecerat, ut exanimem labentem ex equo Scipionem vidit, alacres gaudio cum clamore per totam aciem nuntiantes discurrunt imperatorem Romanum cecidisse.

ea pervagata passim vox ut et hostes dubie pro victoribus et Romani pro victis essent, fecit. fuga confestim ex acie duce amisso fieri coepta est;

ceterum ut ad erumpendum inter Numidas leviumque armorum alia auxilia haud difficilis erat,

ita effugere tantum equitum aequantiumque equos velocitate peditum vix poterant; caesique prope plures in fuga quam in pugna sunt, nec superfuisset quisquam, ni praecipiti iam ad vesperum die nox intervenisset.