Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hoc cum quarta vigilia factum expositosque milites porta, ut convenerat, Moericus, luce prima Marcellus omnibus copiis Achradinae adgreditur ita,

ut non eos solum, qui Achradinam tenebant, in se converteret, sed ab Naso etiam agmina armatorum concurrerent relictis stationibus suis ad vim et impetum Romanorum arcendum.

in hoc tumultu actuariae naves instructae iam ante circumvectaeque ad Nasum armatos exponunt, qui inproviso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portae, qua paulo ante excurrerant armati, haud certamine Nasum cepere desertam trepidatione et fuga custodum.

neque in ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes e medio certamine

Marcellus, ut captam esse Nasum comperit et Achradinae regionem unam teneri Moericumque cum praesidio suis adiunctum, receptui cecinit, ne regiae opes, quarum fama maior quam res erat, diriperentur.

suppresso impetu militum ut iis, qui in Achradina erant, transfugis spatium locusque fugae datus est,

Syracusani tandem liberi metu portis Achradinae apertis oratores ad Marcellum mittunt nihil petentis aliud quam incolumitatem sibi liberisque suis.

Marcellus consilio advocato

et adhibitis etiam Syracusanis qui per seditiones pulsi ab domo intra praesidia Romana fuerant, respondit non plura per annos quinquaginta benefacta Hieronis quam paucis his annis maleficia eorum, qui Syracusas tenuerint, erga populum Romanum esse. sed pleraque eorum quo debuerint reccidisse, foederumque ruptorum ipsos ab se graviores multo, quam populus Romanus voluerit, poenas exegisse.

se quidem tertium annum circumsedere Syracusas, non ut populus Romanus servam eam civitatem haberet, sed ne transfugarum mercennariorumque

276
duces captam et oppressam tenerent.