Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque in ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes e medio certamine

Marcellus, ut captam esse Nasum comperit et Achradinae regionem unam teneri Moericumque cum praesidio suis adiunctum, receptui cecinit, ne regiae opes, quarum fama maior quam res erat, diriperentur.

suppresso impetu militum ut iis, qui in Achradina erant, transfugis spatium locusque fugae datus est,

Syracusani tandem liberi metu portis Achradinae apertis oratores ad Marcellum mittunt nihil petentis aliud quam incolumitatem sibi liberisque suis.

Marcellus consilio advocato

et adhibitis etiam Syracusanis qui per seditiones pulsi ab domo intra praesidia Romana fuerant, respondit non plura per annos quinquaginta benefacta Hieronis quam paucis his annis maleficia eorum, qui Syracusas tenuerint, erga populum Romanum esse. sed pleraque eorum quo debuerint reccidisse, foederumque ruptorum ipsos ab se graviores multo, quam populus Romanus voluerit, poenas exegisse.

se quidem tertium annum circumsedere Syracusas, non ut populus Romanus servam eam civitatem haberet, sed ne transfugarum mercennariorumque

276
duces captam et oppressam tenerent.

quid potuerint Syracusani facere, exemplo vel eos esse Syracusanorum, qui intra praesidia Romana fuerint, vel Hispanum ducem Moericum, qui praesidium tradiderit, vel ipsorum Syracusanorum postremo serum quidera, sed forte consilium.

sibi omnium laborum periculorumque circa moenia Syracusana terra marique tam diu exhaustorum nequaquam tanti eum fructum esse, quod capere Syracusas potuisset.