Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec postea pacem tyranni caede compositam Syracusanus quisquam, sed satellites regii Hippocrates atque Epicydes oppressis nobis hinc metu, hinc fraude turbaverunt. nec quisquam dicere potest aliquando nobis libertatis tempus fuisse, quod pacis vobiscum non fuerit.

nunc certe caede eorum, qui oppressas tenebant Syracusas, cum primum nostri arbitrii esse coepimus, extemplo venimus ad tradenda arma, dedendos nos, urbem, moenia, nullam recusandam fortunam, quae imposita a vobis fuerit.

gloriam captae nobilissimae pulcherrimaeque urbis Graecarum dei tibi dederunt, Marcelle. quidquid umquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit.

famaene credi velis quanta urbs a te capta sit, quam posteris quoque spectaculo esse, quo quisquis terra, quisquis mari venerit, nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusque tropaea, nunc tua de nobis ostendat, incolumesque Syracusas familiae vestrae sub clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas?

ne plus apud vos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat: diutius ille multo amicus quam hic hostis, et illius benefacta etiam t re sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius valuit.” et impetrabilia et tuta erant apud Romanos;

inter ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugae

274
tradi se Romanis rati mercennariorum militum auxilia in eundem compulere metum;

arreptique armis praetores primum obtruncant, inde ad caedem Syracusanorum discurrunt quosque fors obtulit, irati interfecere atque omnia, quae in promptu erant, diripuerunt.

tum, ne sine ducibus essent, sex praefectos creavere, ut terni Achradinae ac Naso praeessent. sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.

in tempore legati a Marcello redierunt falsa eos suspicione incitatos memorantes, nec causam expetendae poenae eorum ullam Romanis esse.

erat e tribus Achradinae praefectis Hispanus, Moericus ad eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispanorum auxiliaribus est missus, qui sine Moericum nanctus primum, quo in statu Hispaniam — et nuper inde venerat — , exponit: omnia Romanis ibi obtineri armis.

posse eum, si operae pretium faciat, principem popularium esse, seu militare cum Romanis seu in patriam reverti lubeat. contra, si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique clauso?

motus his Moericus, legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus; ab aliis ad Marcellum deductus cum fidem accepisset composuissetque agendae ordinem rei, Achradinam redit.

tum Moericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque, neque recipiendum quemquam neque mittendum et, quo intentius custodiae serventur, opportuna dividenda praefectis esse, ut suae quisque partis tutandae reus sit. omnes adsensi sunt.