Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum, ne sine ducibus essent, sex praefectos creavere, ut terni Achradinae ac Naso praeessent. sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.

in tempore legati a Marcello redierunt falsa eos suspicione incitatos memorantes, nec causam expetendae poenae eorum ullam Romanis esse.

erat e tribus Achradinae praefectis Hispanus, Moericus ad eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispanorum auxiliaribus est missus, qui sine Moericum nanctus primum, quo in statu Hispaniam — et nuper inde venerat — , exponit: omnia Romanis ibi obtineri armis.

posse eum, si operae pretium faciat, principem popularium esse, seu militare cum Romanis seu in patriam reverti lubeat. contra, si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique clauso?

motus his Moericus, legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus; ab aliis ad Marcellum deductus cum fidem accepisset composuissetque agendae ordinem rei, Achradinam redit.

tum Moericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque, neque recipiendum quemquam neque mittendum et, quo intentius custodiae serventur, opportuna dividenda praefectis esse, ut suae quisque partis tutandae reus sit. omnes adsensi sunt.

partibus dividendis ipsi regio evenit ab Arethusa fonte usque ad ostium magni portus. id ut scirent Romani, fecit.

itaque Marcellus nocte navem onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi ad Achradinam

275
assit exponique milites regione portae, quae prope Arethusam est.

hoc cum quarta vigilia factum expositosque milites porta, ut convenerat, Moericus, luce prima Marcellus omnibus copiis Achradinae adgreditur ita,