The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

quae ubi in castra Siculorum nuntiata, Epicyden Syracusis excessisse, a Carthaginiensibus relictam insulam et prope iterum 2 Romanis,

legatos de condicionibus dedendae urbi explorata prius per conloquia voluntate eorum, obsidebantur, ad Marcellum mittunt.

cum haud discreparet, quin, quae ubique regum fuissent, Romanorum essent, Siculis cetera cum libertate ac legibus suis servarentur, evocatis ad conloquium iis, ab Epicyde creditae res erant,

missos se simul ad Marcellum, simul ad eos ab exercitu Siculorum ut una omnium, qui obsiderentur quique extra obsidionem fuissent, fortuna esset, neve alteri proprie sibi paciscerentur quicquam.

recepti deinde ab is, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis, quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos, ut secum praefectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur.

interfectis iis et multitudine ad contionem vocata, inopiam quaeque ipsi inter se fremere occulti soliti erant conquesti, quamquam tot mala urgerent, negarunt fortunam accusandam esse, quod in ipsorum esset potestate, quamdiu ea paterentur.

Romanis causam oppugnandi Syracusas fuisse caritatem Syracusanorum, non odium; nam ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, deinde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde, audierint, tum bellum movisse et obsidere urbem coepisse, ut crudelis tyrannos eius, non ut ipsam urbem expugnarent.

Hippocrate vero interemptoEpicyde intercluso ab Syracusis et praefectis eius occisis, Carthaginiensibus omni possessione terra marique pulsis — quam superesse causam Romanis, cur non perinde ac si Hiero ipse viveret, unicus Romanae amicitiae cultor, incolumis Syracusas esse velint?

itaque nec urbi

273
Qec hominibus periculum quam ab semet ipsis ese, si occasionem reconciliandi se Romanis autem, qualis illo momento horae sit, nullam deinde fore, si simul liberatas ab impotentibus tyrannis Syracusas esse et applicare se Romanis apparuisset.