Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

multo tamen vis maior pestis Poenorum castra quam Romana adorta erat, nam Romani diu circumsedendo Syracusas caelo aquisque adsuerant magis.

ex hostium exercitu Siculi, ut primum videre ex gravitate loci volgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt; et.

Carthaginienses quibus nusquam receptus erat, ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes perierunt.

Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos infirmaque corpora tecta et umbrae recreaverant. multi tamen ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.

deleto terrestri Punico exercitu Siculi, qui Hippocratis milites fuerant, ** occupaverant, magna oppida, ceterum et situ et munimentis tuta; tria milia alterum ab Syracusis, alterum quindecim abest. eo et commeatus e civitatibus suis comportabant et auxilia accersebant.

interea Bomilcar iterum cum classe profectus Carthaginem ita exposita fortuna sociorum, ut spem faceret non ipsis modo salutarem.

271
opem ferri posse, sed Romanos quoque in capta quodam urbe capi,

perpulit, ut onerarias naves quam omni copia rerum onustas secum mitterent suam augerent.

igitur centum triginta navibus longis, septingentis onerariis profectus a satis prosperos ventos ad traiciendum in habuit. sed iidem venti superare eum Pachynum prohibebant.

Bomilcaris adventus fama primo, dein praeter spem mora cum gaudium et metum in vicem Romanis Syracusanisque praebuisset,

Epicydes metuens, ne, si pergerent iidem, qui tum tenebant, ab ortu solis flare per dies plures venti,

classis Punica Africam repeteret, tradita Achradina mercennariorum ducibus ad Bomilcarem navigat.

classem in statione versa in Africam habentem atque timentem navale proelium, non tam quod impar viribus aut numero navium esset — quippe etiam plures habebat — , quam quod venti aptiores Romanae quam suae classi flarent, perpulit tamen, ut fortunam navalis certaminis experiri vellet.