Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id ubi accepit Marcellus, cum paucis tribunorum militum conlocutus electisque per eos ad rem tantam agenda audendamque idoneis centurionibus militibusque et scalis in occulto comparatis, ceteris signum dari iubet, ut mature corpora curarent quietique darent: nocte in expeditionem eundum esse.

inde ubi id temporis visum, quo de die epulatis iam vini satias principiumque somni esset, signi unius milites ferre scalas iussit; et ad mille fere armati tenui agmine per silentium eo deducti.

ubi sine strepitu ac tumultu primi evaserunt in murum, secuti ordine alii, cum priorum audacia dubiis etiam animum faceret.

iam mille armatorum muri ceperant partem, cum ceterae admotae sunt copiae pluribusque scalis in murum evadebant signo ab Hexapylo dato,

quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant paucos tamen eorum inproviso oppresses in cubilibus interfecerunt.

prope Hexapylon est portula; ea magna vi refringi coepta et e muro ex composito tuba datum

267
erat et iam undique non furtim, sed vi aperte gerebatur res.

quippe ad Epipolas, frequentem custodiis locum, perventum erat, terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi sunt.

nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros partemque urbis, omnia teneri custodes rati alii per fugere, alii salire de muro praecipitarique turba paventium.

magna pars tamen ignara tanti mali erat et gravatis omnibus vino somnoque et in vastae magnitudinis urbe partium sensu non satis pertinente in omnia.

sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque, si quam possent, iam captae prope urbi ferendam.