Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque ita instructo aderat. ergo ne clamorem quidem atque impetum primum eorum Romani sustinuere.

dux, stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantis suos videt, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit;

cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumventa acies eo usque est caesa, ut ex duodeviginti milibus hominum duo milia amplius evaserint. castris hostes potiti sunt.

hae clades super aliam alia Romam cum essent nuntiatae, ingens quidem et luctus et pavor civitatem cepit; sed tamen, quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum prospere rem gererent, minus his cladibus commovebantur.

legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium,

qui nuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent darentque operam, ne per metum ac desperationem hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et ut desertores de exercitu volonum conquirerent.

idem negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus

264
mandatus erat, isque per fora conciliabulaque edixit, ut conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur. haec omnia intentissima cura acta. Ap. Claudius consul D. Iunio ad ostium Vulturni,