Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Capua a consulibus iterum summa vi obsideri coepta est, quaeque in eam rem opus erant comportabantur parabanturque.

Casilinum frumentum convectum; ad Volturni ostium, ubi nunc urbs est, castellum communitum in eoque et Puteolis — triennio ante Fabius Maximus munierat — praesidium impositum, ut mare proximum

et flumen in potestate essent. in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria eoemerat, ab Ostia convectum est, ut exercitui per hiemem copia esset.

ceterum super eam cladem, quae in Lucanis accepta erat, volonum quoque exercitus, qui vivo Graccho summa fide stipendia fecerat, velut exauctoratus morte ducis ab signis discessit.

Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto discrimine desertos volebat socios; sed prospero ex temeritate unius Romani ducis successu in alterius ducis exercitusque opprimendi occasionem imminebat.

Fulvium praetorem Apuli legati nuntiabant primo, dum urbes quasdam Apulorum, quae ad Hannibalem descivissent, oppugnaret, intentius rem egisse; postea nimio successu et ipsum et milites praeda impletos in tantam licentiam socordiamque effusos, ut nulla disciplina militiae esset.

cum saepe alias, tum paucis diebus ante expertus, qualis sub inscio duce exercitus esset, in Apuliam castra movit.

circa Herdoneam Romanae legiones et praetor Fulvius erat. quo ubi allatum est hostis adventare, prope est factum, ut iniussu praetoris signis convulsis in aciem exirent. nec res magis ulla tenuit quam spes haud dubia suo id arbitrio, ubi vellent, facturos.

nocte insequenti Hannibal, cum tumultuatum in castris et plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci ad arma vocantis sciret, dubius prosperae pugnae occasionem dari,

tria milia

263
expeditorum militum in villis circa vepribusque et silvis disponit,

qui signo dato simul omnes e latebris existerent, et Magonem ac duo ferme milia equitum, qua fugam inclinaturam credebat, omnia itinera insidere iubet. his nocte praeparatis prima luce in aciem copias educit.

nec Fulvius est cunctatus, non tam sua ulla spe quam militum impetu fortuito tractus. itaque eadem teneritate, qua processum in aciem est, instruitur ipsa acies ad libidinem militum forte procurrentium consistentiumque, quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum.

prima legio et sinistra ala in primo instructae, et in longitudinem porrecta acies.

clamantibus tribunis nihil introrsus roboris ac virium esse et, quacumque impetum fecissent hostis, perrupturos, nihil, quod salutare esset, non modo ad animum sed ne ad aures quidem admittebat.

et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque ita instructo aderat. ergo ne clamorem quidem atque impetum primum eorum Romani sustinuere.

dux, stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantis suos videt, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit;

cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumventa acies eo usque est caesa, ut ex duodeviginti milibus hominum duo milia amplius evaserint. castris hostes potiti sunt.