Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

“si me” inquit “omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo.” tanto inde favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est, ut tribuni repente incepto destiterint.

aedilicia largitio haec fuit: ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti et diem unum instaurati, et centeni congii olei in vicos singulos dati.

L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus aediles plebei aliquot matronas apud populum

238
probri accusarunt, quasdam ex eis damnatas in exilium egerunt.

ludi plebei per biduum instaurati et Iovis epulum fuit ludorum causa.

Q. Fulvius Flaccus tertium Appius Claudius consulatum ineunt.

et praetores provincias sortiti sunt P. Cornelius Sulla urbanam et peregrinam, quae duorum ante sors fuerat, Cn. Fulvius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Iunius Silanus Tuscos.

consulibus bellum cum Hannibale et binae legiones decretae: alter a Q. Fabio superioris anni consule, alter a Fulvio Centumalo acciperet;

praetorum Fulvi Flacci quae Luceriae sub Aemilio praetore, Neronis Claudi, quae in Piceno sub C. Terentio fuissent, legiones essent supplementum in eas ipsi scriberent sibi. M. Iunio in Tuscos legiones urbanae prioris anni datae.

Ti. Sempronio Graccho et P. Sempronio Tuditano provinciaeque Lucani et Gallia cum suis exercitibus prorogatae,

item P. Lentulo qua vetus provincia in Sicilia esset, M. Marcello Syracusae et qua Hieronis regnum fuisset; T. Otacilio classis, Graecia M. Valerio, Sardinia Q. Mucio Scaevolae, Hispaniae P. et Cn. Corneliis.

ad veteres exercitus duae urbanae legiones consulibus scriptae, summaque trium et viginti legionum eo anno effecta est.

dilectum consulum M. Postumi Pyrgensis cum magno prope motu rerum factum impediit.

erat Postumius, qui multis annis parem fraude avaritiaque neminem in civitate habuerat praeter T. Pomponium Veientanum, quem populantem temere agros in Lucanis ductu Hannonis priore anno ceperant Carthaginienses.