Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postero die cum vacua castra Romanorum esse nuntiatum Hannibali esset et duobus agminibus diversos abisse, incertus primo, utrum sequeretur, Appium institit sequi.

ille circumducto hoste, qua voluit, alio itinere ad Capuam redit.

Hannibali alia in his locis bene gerendae rei fortuna oblata est. M. Centenius fuit cognomine Paenula, insignis inter primi pili centuriones et magnitudine corporis et animo.

is perfunctus militia per P. Cornelium Sullam praetorem in senatum introductus petit a patribus, uti sibi quinque milia militum darentur: se peritum

et hostis et regionum brevi operae pretium facturum et, quibus artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent, iis adversus inventorem usurum.

id non promissum magis stolide quam stolide creditum, tamquam eaedem militares et imperatoriae artes essent.

data pro quinque octo milia militum, pars dimidia cives, pars socii. et ipse aliquantum voluntariorum in itinere ex agris concivit ac prope exercitu in Lucanos pervenit, ubi Hannibal nequiquam secutus Claudium substiterat.