Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et hostis et regionum brevi operae pretium facturum et, quibus artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent, iis adversus inventorem usurum.

id non promissum magis stolide quam stolide creditum, tamquam eaedem militares et imperatoriae artes essent.

data pro quinque octo milia militum, pars dimidia cives, pars socii. et ipse aliquantum voluntariorum in itinere ex agris concivit ac prope exercitu in Lucanos pervenit, ubi Hannibal nequiquam secutus Claudium substiterat.

dubia res erat, quippe inter Hannibalem ducem et centurionem, exercitusque alterum vincendo veteranum, alterum novum totum, magna ex parte etiam tumultuarium ac semermem.

ut conspecta inter se agmina sunt et neutra pars detrectavit pugnam, extemplo instructae acies. pugnatum tamen, ut in nulla pari re, diu: duas amplius horas constitit pugna spe concitante, donec dux stetit, Romanam aciem.

postquam is non pro vetere fama solum, sed etiam metu futuri dedecoris, si sua temeritate contractae cladi superesset, obiectans se hostium telis cecidit, fusa extemplo est Romana acies.

sed adeo ne fugae quidem iter patuit

262
omnibus viis ab equite insessis, ut ex tanta multitudine vix mille evaserint, ceteri passim alii alia peste absumpti sint.