Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant. ita exclusos Romanos praebuere hosti ad caedem, Atinius tamen cum paucis receptus.

seditio inde paulisper tenuit cum alii manendum in Romanae

256
societatis fide, alii cedendum fortunae et urbem victoribus censerent. ceterum, ut plerumque fortuna et consilia mala vicerunt:

Atinio cum suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi ob in se mite ac iustum consultum volebant, quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt.

consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant,

corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum inpunita defectio esset.

ceterum ne Beneventum sine praesidio esset, et ut ad subita belli, si Hannibal, quod haud dubitabant, ad opem ferendam sociis venisset, equitis vim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac levi armatura venire iubent: legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret.

Graccho, priusquam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est:

ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt.

ob id cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta reservarentur, iterum ac tertium tradunt adlapsos libatoque iocinere intactos angues abisse.

cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit.

Flavusi Lucanus fuit caput partis eius Lucanorum — cum pars ad Hannibalem defecisset — , quae cum Romanis stabat, et iam altero anno in magistratu erat, ab iisdem illis creatus praetor.

is mutata repente voluntate locum gratiae apud Poenum quaerens neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset.

ad Magonem,

257
in Bruttiis praeerat, clam in colloquium venit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum natum tegendis insidiis, quo cum paucis Gracchum adducturum ait:

Mago ibi pedites equitesque armatos — et capere eas latebras ingentem numerum — occuleret.