Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

absens Marcellus consul creatus, cum ad exercitum esset; praesenti Fabio atque ipso comitia habente consulatus continuatus.

tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant, ne quis aut in eam rem exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet; quin laudabant potius magnitudinem animi,

quod cum

192
summo imperatore esse opus rei publicae sciret seque eum dubie esse, minoris invidiam suam, si qua ex ea re oreretur, quam utilitatem rei publicae fecisset.

quo die magistratum inierunt consules, senatus in Capitolio est habitus,

decretumque omnium primum, ut consules sortirentur conpararentve inter se, uter censoribus creandis comitia haberet, priusquam ad exercitum proficisceretur.

prorogatum deinde imperium omnibus, qui ad exercitus erant, iussique in provinciis manere, Ti. Gracchus Luceriae, ubi cum volonum exercitu erat, C. Terentius Varro in agro Piceno, M. Pomponius in Gallico,

et praetores prioris anni pro praetoribus Q. Mucius obtineret Sardiniam, M. Valerius ad Brundisium orae maritimae intentus adversus omnes motus Philippi Macedonum regis praeesset;

P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta provincia, T. Otacilio classis eadem, quam adversus Carthaginienses priore anno habuisset.

prodigia eo anno multa nuntiata sunt quae quo magis credebant simplices ac religiosi homines, eo plura nuntiabantur: Lanuvi in aede intus Sospitae Iunonis corvos nidum fecisse;

in Apulia palmam viridem arsisse; Mantuae stagnum effusum Mincio amni cruentum visum; et Calibus creta et Romae in foro bovario sanguine pluvisse;

et in vico Insteio fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse, ut serias doliaque, quae in eo loco erant, provoluta velut impetus torrentis tulerit;