Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

create consulem T. Otacilium non dico, si omnia haec, sed si aliquid eorum rei publicae praestitit. sin autem te classem obtinente adiumenta omnia belli velut pacato mari navibus Hannibali tuta atque integra ab domo venerunt,

si ora Italiae infestior hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes, cur te potissimum ducem Hannibali hosti opponamus?

si consul esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrum censeremus, nec tu id indignari posses, aliquem in civitate Romana meliorem bello haberi quam te. magis nullius interest quam tua, T. Otacili, non imponi cervicibus tuis onus, sub quo concidas.

ego magnopere suadeo moneoque, eodem animo, quo, si stantibus vobis in acie armatis repente deligendi duo imperatores essent, quorum ductu atque auspicio dimicaretis,

hodie quoque consules creetis,

191
quibus sacramento liberi vestri dicant, ad quorum edictum conveniant, sub quorum tutela atque cura militent.

lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla, sed ad praecavendas similes clades utilia documento sunt. praeco, Aniensem iuniorum in suffragium revoca.”

cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum velle vociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul iussit et,

quia in urbem non inierat protinus in campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri.

interim praerogativa suffragium init, creatique in ea consules Q. Fabius Maximus quartum M. Marcellus tertium. eosdem consules ceterae centuriae sine variatione ulla dixerunt.

et praetor unus refectus Q. Fulvius Flaccus, novi alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius, qui tum aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus.

comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q. Fulvio extra ordinem urbana provincia esset, isque potissimum consulibus ad bellum profectis urbi praeesset. —

aquae magnae bis eo anno fuerunt, Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.

quinto anno secundi Punici belli Q. Fabius Maximus quartum M. Claudius Marcellus tertium consulatum ineuntes plus solito converterant in se civitatis animos; multis enim annis tale consulum par non fuerat.

referebant senes sic Maximum Rullum cum P. Decio ad bellum Gallicum, sic postea Papirium Carviliumque adversus Samnites Bruttiosque et Lucanum cum Tarentino populum consules declaratos.

absens Marcellus consul creatus, cum ad exercitum esset; praesenti Fabio atque ipso comitia habente consulatus continuatus.

tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant, ne quis aut in eam rem exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet; quin laudabant potius magnitudinem animi,

quod cum

192
summo imperatore esse opus rei publicae sciret seque eum dubie esse, minoris invidiam suam, si qua ex ea re oreretur, quam utilitatem rei publicae fecisset.

quo die magistratum inierunt consules, senatus in Capitolio est habitus,

decretumque omnium primum, ut consules sortirentur conpararentve inter se, uter censoribus creandis comitia haberet, priusquam ad exercitum proficisceretur.