Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes, quae praesidiis tenebantur Romanis,

et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu — erant autem ad quindecim milia peditum equitumque —

profectus erat, liberas aedis coniurati — et omnes forte militabant — imminentes viae angustae, qua descendere ad forum rex solebat, sumpserunt.

ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent, uni ex eis — Dinomeni fuit nomen — , quia custos corporis erat, partes datae sunt, ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut convenerat factum est.

tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit, ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.

clamore et tumultu audito in Dinomenem iam dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulneribus evasit.

fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est. interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque aliorum consilia.

incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari;

189

ipse adversus Syracusana consilia ad provinciae regnique fines omnia convertit praesidia.