Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio extemplo dubie ad defectionem res spectabat;

legatique ad Hannibalem missi ac remissi ab eo cum Hannibale nobili adulescente Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine, sed oriundi ab Syracusis exule avo, Poeni ipsi materno genere.

per hos iuncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno; nec invito Hannibale apud tyrannum manserunt.

Appius Claudius praetor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit. qui cum sese ad renovandam societatem, quae cum avo fuisset, venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo, quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset; vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare;

velle, quid veri sit, scire, ut ex eo, utram spem sequatur, consilium capiat.

Romani, cum serio legationes audire coepisset, redituros se ad eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato, ne fidem temere mutaret, proficiscuntur.

Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum. convenit, ut, cum Romanos Sicilia expulissent — id

188
autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent — , Himera amnis, qui ferme dividit insulam, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset.

aliam deinde inflatus adsentationibus eorum, qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant meminisse, legationem misit, qua aecum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo.

hanc levitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuvene furioso neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis.

sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes, quae praesidiis tenebantur Romanis,

et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu — erant autem ad quindecim milia peditum equitumque —

profectus erat, liberas aedis coniurati — et omnes forte militabant — imminentes viae angustae, qua descendere ad forum rex solebat, sumpserunt.

ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent, uni ex eis — Dinomeni fuit nomen — , quia custos corporis erat, partes datae sunt, ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut convenerat factum est.

tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit, ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.