Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

facile persuasum Galae, filio deposcente id bellum, ut mitteret exercitum; qui Carthaginiensibus legionibus coniunctis magno proelio Syphacem devicit. triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur.

Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas — extremi prope Oceanum adversus Gadis colunt — refugit adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentis brevi copias armavit,

cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret. interea Masinissa cum victore exercitu advenit; isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibus gessit bellum.

in Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod Celtiberum iuventutem eadem mercede, qua pacta cum Carthaginiensibus erat, imperatores Romani ad se perduxerunt,

et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares, qui inter auxilia Hannibalis erant, miserunt. modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod mercennarium militem in castris neminem ante quam tum Celtiberos Romani habuerunt.

235

P. Cornelius Scipio, postea Africanus, ante annos aedilis factus. Hannibal urbem Tarenton praeter arcem, in quam praesidium Romanorum fugerat, per Tarentinos iuvenes, qui se noctu venatum ire simulaverant, cepit. ludi Apollinares ex Marci carminibus, quibus Cannensis clades praedicta fuerat, instituti sunt. a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus adversus Hannonem Poenorum ducem prospere pugnatum est. Tib. Sempronius Gracchus proconsul, ab hospite suo Lucano in insidias deductus, a Magone interfectus est. Centenius Paenula, qui centurio militaverat, cum petisset a senatu, ut sibi exercitus daretur, pollicitusque esset, si impetrasset, de Hannibale victoriam, VIII acceptis militum dux factus conflixit acie cum Hannibale et cum exercitu caesus est. Capua obsessa eat a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus. Cn. Fulvius praetor male adversus Hannibalem pugnavit, in quo proelio XX hominum ceciderunt; ipse cum equitibus ducentis effugit. Claudius Marcellus Syracusas expugnavit tertio anno et ingentem se virum gessit. in eo tumultu captae urbis Archimedes intentus formis, quas in pulvere descripserat, interfectus est. P. et Cn. Scipiones in Hispania tot rerum feliciter gestarum tristem exitum tulerunt, prope cum totis exercitibus caesi anno octavo, quam in Hispaniam ierunt. amissaque eius provinciae possessio foret, nisi L. Marci equitis Romani virtute et industria contractis exercituum reliquiis eiusdem hortatu bina castra hostium expugnata essent. ad XXVII caesa, * ex mille octingentos, praeda ingens capta. dux Marcius appellatus est.

dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per

236
proditionem urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt.

eodem tempore in Brittiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt;

et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset.

magna ibi vis hominum, sed inconditae turbae agrestium servorumque, caesa aut capta est. minimum iacturae fuit, quod praefectus inter ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicae et societatibus infidus damnosusque.

Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit. quo diutius trahebatur bellum

et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio et ea magna ex parte externa civitatem incessit, ut aut homines aut dei repente alii viderentur facti.

nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more.

sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes; quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem conpulsa, et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut concessae artis usu exercebant.

primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit res.

incusati graviter ab senatu aediles triumvirique eapitales, quod non prohiberent, cum emovere multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum conati essent, procul afuit, quin violarentur.

ubi potentius iam esse id malum apparuit, quam ut minores per magistratus sedaretur,

237
Aemilio praetori urbano negotium ab senatu datum et, ut eis religionibus populum liberaret.