Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella gessisse, ita se a pueris insuetos. sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse.

et ad id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia, velut forte congregata turba, soluta ac temeraria esse.

facturos se in praesentia quod vellet, legati respondent fide accepta, ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum.

Q. Statorio nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis rex Numidas legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis.

isdem mandavit, ut protinus Numidas, qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent, ad transitionem perlicerent.

et Statorius ex multa iuventute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit,

ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret.

Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri. ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est. quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo

234
ad Galam in parte altera Numidiae — Maesulii ea gene vocatur — regnantem legatos mittunt.