Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res prosperae essent multosque et veteres reciperent socios et novos adicerent, in Africam quoque spem extenderunt.

Syphax erat rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis factus:

ad eum centuriones tres legatos miserunt, qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret urguere bello Carthaginienses, gratam rem fore

233
senatui populoque Romano et adnisuros, ut in et bene cumulatam gratiam referant.

grata ea legatio barbaro fuit; conlocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit, quam multarum rerum ipse ignarus esset, ex conparatione tam ordinatae disciplinae animum advertit.

tum primum, ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent, oravit, ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese magister rei militaris resisteret. rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis habilem;

ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella gessisse, ita se a pueris insuetos. sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse.

et ad id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia, velut forte congregata turba, soluta ac temeraria esse.

facturos se in praesentia quod vellet, legati respondent fide accepta, ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum.

Q. Statorio nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis rex Numidas legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis.

isdem mandavit, ut protinus Numidas, qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent, ad transitionem perlicerent.

et Statorius ex multa iuventute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit,

ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret.

Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri. ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est. quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo

234
ad Galam in parte altera Numidiae — Maesulii ea gene vocatur — regnantem legatos mittunt.