Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Arpinis purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse.

initio orto plures cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus

232
Carthaginiensem arma verterunt.

Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti, quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa.

Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam venerunt.

ita Arpi sine clade — ullius praeterquam unius veteris proditoris, novi perfugae, restituti ad Romanos.

Hispanis duplicia cibaria dari iussa; operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est.

cum consul alter in Apulia alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti ad castra Romana, quae super Suessulam erant, venerunt, stationi militum, qui essent, dixerunt:

conloqui sese cum praetore velle. Cn. Fulvius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi, quae postularent, audivit — nihil autem aliud petebant, quam ut Capua recepta bona sibi restituerentur — , in fidem omnes accepti.