Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce.

praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt.

pugnatum primo in tenebris angustisque viis est. cum Romani non vias tantum sed tecta etiam proxima portae occupassent, ne peti superne ac volnerari possent,

cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde conloquia coepta fieri percunctantibus Romanis,

quid sibi vellent Arpini, quam ob noxam Romanorum, aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent;

Arpinis purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse.

initio orto plures cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus

232
Carthaginiensem arma verterunt.