Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque enim pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate eum servari per belli tempus: perpetrate bello tum consultandum, utrum prior defectio plus merita sit poenae, an reditus veniae.

Fabio adsensum est, Calenisque legatis traditus et ipse et comites; et auri satis magnum pondus, quod secum attulerat, ei servari iussum.

Calibus eum interdiu solutum custodes sequebantur, nocte clausum adservabant.

Arpis domi primum desiderari quaerique est coeptus; dein fama per totam urbem volgata tumultum ut principe amisso fecit, metuque rerum novarum extemplo nuntii missi.

quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei virum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi vendendique;

ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque ad aviditatem addidit, coniugemque eius ac liberos in accitos,

quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein, quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.