Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei virum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi vendendique;

ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque ad aviditatem addidit, coniugemque eius ac liberos in accitos,

quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein, quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.

Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare. ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum adgredi statuit.

comparatis omnibus, quae ad urbes oppugnandas usui sunt, centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eu

231
locum scalas iussit ferre.

porta ibi humilis et angusta erat infrequenti via per desertam partem urbis. eam portam scalis prius murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare, ut ceterae copiae admoverentur:

parata omnia atque instructa sese habiturum. ea inpigre facta, et quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adiuvit.

imber ab nocte media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit sonitusque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit.

postquam portam tenebant cornicines in via paribus intervallis dispositos canere iubent, ut consulem excirent.

id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.

tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce.

praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt.

pugnatum primo in tenebris angustisque viis est. cum Romani non vias tantum sed tecta etiam proxima portae occupassent, ne peti superne ac volnerari possent,