The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum tribus servis venit promittens, si sibi foret, se Arpos proditurum esse.

eam rem ad consilium cum rettulisset Fabius, aliis pro transfuga verberandus necandusque videri ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos;

tum, quoniam res Romana contra spem votaque eius velut resurgere ab stirpibus videatur, novam referre proditionem proditis polliceatur, aliunde stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, vanus hostis; ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis id documentum esset.

contra ea consulis pater Fabius temporum oblitos homines in medio ardore belli, tamquam in pace, libera de quoque arbitria agere aiebat,

ut, cum illud potius agendum atque cogitandum sit, si quo modo fieri possit, ne qui socii a populo Romano desciscant et novi concilientur, documentum dicatur statui oportere, si quis resipiscat et antiquam societatem respiciat

230
quod si abire ab Romanis liceat,

redire ad eos non liceat, cui dubium esse, quin brevi desperata ab sociis Romana foederibus Punicis omnia in Italia iuncta visuri sint?

se non eum esse, qui Altinio fidei quicquam censeat habendum, sed mediam secuturum consilii viam.

neque enim pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate eum servari per belli tempus: perpetrate bello tum consultandum, utrum prior defectio plus merita sit poenae, an reditus veniae.

Fabio adsensum est, Calenisque legatis traditus et ipse et comites; et auri satis magnum pondus, quod secum attulerat, ei servari iussum.

Calibus eum interdiu solutum custodes sequebantur, nocte clausum adservabant.

Arpis domi primum desiderari quaerique est coeptus; dein fama per totam urbem volgata tumultum ut principe amisso fecit, metuque rerum novarum extemplo nuntii missi.

quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei virum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi vendendique;

ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque ad aviditatem addidit, coniugemque eius ac liberos in accitos,

quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein, quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.