The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

itaque provinciae atque exercitus divisi: bellum cum Hannibale consulibus mandatum et exercituum unus, quem ipse Sempronius habuerat, alter, quem Fabius consul.

eae binae erant legiones. M. Aemilius praetor, cuius peregrina sors erat, iuris dictione M. Atilio collegae, praetori urbano, mandata, Luceriam provinciam haberet legionesque duas, quibus Q. Fabius, qui tum consul erat, praetor praefuerat.

P. Sempronio provincia Ariminum, Cn. Fulvio Suessula cum binis item legionibus evenerunt, ut Fulvius urbanas legiones duceret, Tuditanus a M. Pomponio acciperet.

prorogata imperia provinciaeque, M. Claudio Sicilia finibus eis, quibus regnum Hieronis fuisset, Lentulo propraetori provincia vetus, T. Otacilio classis — exercitus nulli additi novi —

, M. Valerio Graecia Macedoniaque cum legione et classe, quam haberet; Q. Mucio cum: vetere exercitu — duae autem legiones erant — Sardinia; C. Terentio legio una, cui iam praeerat, ac Picenum.

scribi praeterea duae urbanae legiones iussae eta viginti milia sociorum. his ducibus, his copiis adversust multa simul aut mota aut suspecta bella muniverunt Romanum imperium.

consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque

229
in alias lecto, priusquam ab urbe moverent, prodigia procurarunt, quae nuntiata erant.

murus ac porta Caietae et Ariciae etiam Iovis aedis de caelo tacta fuerat. et alia ludibria oculorum auriumque credita pro veris: navium longarum species in flumine Tarracinae, quae nullae erant, visae;

et in Iovis Vicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse, et flumen Amiterni cruentum fluxisse. his procuratis ex decreto pontificum profecti consules, Sempronius in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater filio legatus ad Suessulam in castra venit.

cum obviam filius progrederetur, lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is, ut descenderet ex equo, inclamavit, tum demum desiliens “experiri” inquit “volui, fili, satin’ scires consulem te esse.”